1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: " Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ".
3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.