publicidade

Atos 2

1 Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.2 Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.5 Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;

publicidade