41 Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.

42 Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.

43 Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.

44 Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;

45 et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;

46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.