35 Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: "Beatius est magis dare quam accipere!" ".

36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.

37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.