12 gratias agentes Patri,qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarumet transtulit in regnum Filii dilectionis suae,

14 in quo habemus redemptionem,remissionem peccatorum;

15 qui est imago Dei invisibilis,primogenitus omnis creaturae,

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,visibilia et invisibilia,sive throni sive dominationessive principatus sive potestates.Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

17 et ipse est ante omnia,et omnia in ipso constant.