1 Canticum Canticorum Salomonis.
2 Osculetur me osculo oris sui!Nam meliores sunt amores tui vino:
3 in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum.Oleum effusum nomen tuum;ideo adulescentulae dilexerunt te.
4 Trahe me post te. Curramus!Introducat me rex in cellaria sua;exsultemus et laetemur in tememores amorum tuorum super vinum;recte diligunt te.
5 Nigra sum sed formosa,filiae Ierusalem,sicut tabernacula Cedar,sicut pelles Salma.
6 Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris meae irati sunt mihi;posuerunt me custodem in vineis,vineam meam non custodivi.
7 Indica mihi, tu, quem diligit anima mea,ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiampost greges sodalium tuorum.
8 Si ignoras,o pulcherrima inter mulieres,egredere et abi post vestigia gregumet pasce haedos tuosiuxta tabernacula pastorum.
9 Equae in curribus pharaonisassimilavi te, amica mea.
10 Pulchrae sunt genae tuae inter inaures,collum tuum inter monilia.
11 Inaures aureas faciemus tibivermiculatas argento.
12 Dum esset rex in accubitu suo,nardus mea dedit odorem suum.
13 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi,qui inter ubera mea commoratur.
14 Botrus cypri dilectus meus mihiin vineis Engaddi.
15 Ecce tu pulchra es, amica mea,ecce tu pulchra es:oculi tui columbarum.
16 Ecce tu pulcher es, dilecte mi,et decorus.Lectulus noster floridus,
17 tigna domorum nostrarum cedrina,laquearia nostra cupressina.