9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.11 Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.
publicidade