1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: " Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ".
2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.
3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
4 Et dixit Dominus ad eum: " Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius ".
5 Et illis dixit, audiente me: " Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:
6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ". Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7 Et dixit ad eos: "Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini ". Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.
8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? ".
9 Et dixit ad me: " Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: "Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt";
10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ".
11 Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: " Feci, sicut praecepisti mihi ".