3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4 Dixitque ei Deus: " Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum ".
9 Dixit iterum Deus ad Abraham: " Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.