Gênesis 18

10 Cui dixit: " Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua ". Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.

11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.

12 Quae risit occulte dicens: " Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit? ".