1 Erat autem Abraham senex dierumque multorum; et Do minus in cunctis benedixerat ei.
2 Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: " Pone manum tuam subter femur meum,
3 ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito;
4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac ".
5 Respondit servus: " Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es? ".
6 Dixit Abraham: " Cave, ne quando reducas illuc filium meum.
7 Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo.
8 Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc ".
9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re.
10 Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor.
11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
12 " Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
13 Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
14 Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo ".
15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula:
16 puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur.
17 Occurritque ei servus et ait: " Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua ".
18 Quae respondit: " Bibe, domine mi ". Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum.
19 Cumque ille bibisset, adiecit: " Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant ".
20 Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit.
21 Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
22 Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem;
23 dixitque: " Cuius es filia? lndica mihi. Est in domo patris tui locus nobis ad pernoctandum? ".
24 Quae respondit: " Filia Bathuelis sum filii Melchae, quem peperit Nachor ".
25 Et addidit dicens: " Palearum quoque et pabuli plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum ".
26 Inclinavit se homo et adoravit Dominum
27 dicens: " Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei ".
28 Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant.
29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
30 Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: " Haec locutus est mihi homo ", venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae;
31 dixitque ad eum: " Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum camelis ".
32 Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et virorum, qui venerant cum eo.
33 Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait: " Non comedam, donec loquar sermones meos ". Respondit: " Loquere ".
34 At ille: " Servus, inquit, Abraham sum;
35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque illi omnia, quae habuerat.
37 Et adiuravit me dominus meus dicens: "Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito;
38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo".
39 Ego vero respondi domino meo: Quid, si noluerit venire mecum mulier?
40 "Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam; accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a maledictione mea".
42 Veni ergo hodie ad fontem et dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
43 ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua";
44 et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
45 Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
46 Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos.
47 Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha".Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius.
48 Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
49 Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram ".
50 Responderunt Laban et Bathuel: " A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum.
51 En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus ".
52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
53 Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res pretiosas dedit fratri eius et matri.
54 Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi.Surgens autem mane locutus est puer: " Dimittite me, ut vadam ad dominum meum ".
55 Responderuntque frater eius et mater: " Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur ".
56 " Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum ".
57 Dixerunt: " Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem ".
58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: " Vis ire cum homine isto? ". Quae ait: " Vadam ".
59 Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham et comites eius,
60 imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: Soror nostra es,crescas in mille milia,et possideat semen tuumportas inimicorum suorum! ".
61 Igitur surrexit Rebecca et puellae illius et, ascensis camelis, secutae sunt virum; sumpsitque servus Rebeccam et abiit.
62 Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
63 Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes.
64 Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo
65 et ait ad puerum: " Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? ". Dixitque ei: " Ipse est dominus meus ". At illa tollens cito velum operuit se.
66 Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac;
67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae.