1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
14 Masma quoque et Duma et Massa,
15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
16 Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: " Si sic est, cur mihi? ". Perrexitque, ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo,et duo populi ex ventre tuo dividentur;populusque populum superabit,et maior serviet minori ".
24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait: " Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum ". Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
31 Cui dixit Iacob: " Vende mihi prius primogenita tua ".
32 Ille respondit: " En morior; quid mihi proderunt primogenita? ".
33 Ait Iacob: " Iura ergo mihi ". Iuravit et vendidit primogenita.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.