publicidade

Gênesis 6

1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent,2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.3 Dixitque Deus: " Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum ".4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:7 " Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos ".8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.

publicidade