4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,per hominem fundetur sanguis illius;ad imaginem quippe Deifactus est homo.