5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: Fili mi, noli neglegere disciplinam Dominineque deficias, dum ab eo argueris:6 quem enim diligit, Dominus castigat,flagellat autem omnem filium, quem recipit ".7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
publicidade