1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.