1 Accedite, gentes, ad audien dum;et populi, attendite.Audiat terra et plenitudo eius,orbis et omne germen eius.

2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum:ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem.

3 Interfecti eorum proicientur,et de cadaveribus eorum ascendet foetor;dissolventur montes sanguine eorum.

4 Et tabescet omnis militia caelorum,et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.

5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus:ecce super Edom descendetet super populum interfectionis meae ad iudicium.

6 Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum;victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.

7 Cadunt bubali cum eis,iuvenci cum tauris;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium,

8 quia dies ultionis Domini,annus retributionum ad vindicandam Sion.

9 Et convertentur torrentes eius in picem,et humus eius in sulphur,et erit terra eius in picem ardentem.

10 Nocte et die non exstinguetur,in sempiternum ascendet fumus eius,a generatione in generationem desolabitur,in saecula saeculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius,noctua et corvus habitabunt in ea;et extendet super eam mensuram solitudiniset perpendiculum desolationis.

12 Nobiles eius non erunt,nec regnum proclamabunt;et omnes principes eius erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus eius spinae,urticae et paliurus in munitionibus eius;et erit cubile draconumet pascua struthionum.

14 Et occurrent hyaenae thoibus,et pilosus clamat ad amicum suum;ibi cubat lamiaet invenit sibi requiem.

15 Ibi nidificat serpens ovaque deponitet circumfodit et fovet in umbra eius;illuc congregantur milvi alter ad alterum.

16 Requirite in libro Domini et legite:unum ex eis non deest,alter alterum exspectare non debet;quia os Domini praecepit,et spiritus eius ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem,et manus eius divisit terram illis in mensura;usque in aeternum possidebunt eam,in generatione et generatione habitabunt in ea.