1 Haec dicit Dominus: Custodite iudicium et faciteiustitiam,quia iuxta est salus mea, ut veniat,et iustitia mea, ut reveletur ".

2 Beatus vir, qui facit hoc,et filius hominis, qui apprehendit istud,custodiens sabbatum, ne polluat illud,custodiens manum suam, ne faciat omne malum.

3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino,dicens: " Separatione dividet me Dominus a populo suo ".Et non dicat eunuchus: Ecce, ego lignum aridum ".

4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata meaet elegerint, quae ego volui,et tenuerint foedus meum,

5 dabo eis in domo mea et in muris meislocum et nomen melius a filiis et filiabus:nomen sempiternum dabo eis,quod non peribit.

6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino,ut colant eum,ut diligant nomen Domini,ut sint ei in servos,omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud,et tenentes foedus meum,

7 adducam eos in montem sanctum meumet laetificabo eos in domo orationis meae:holocausta eorum et victimae eorumplacebunt mihi super altari meo,quia domus mea domus orationisvocabitur cunctis populis ".

8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius ".

9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum,universae bestiae saltus.

10 Speculatores eius caeci, omnes nescierunt;universi sunt canes muti non valentes latrare,insanientes, cubantes, amantes soporem;

11 et canes voraces nescierunt saturitatem,ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam:omnes in viam suam declinaverunt,unusquisque ad avaritiam suam,a summo usque ad novissimum.

12 " Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate;et cras erit sicut hodieet multo amplius ".