3 " Quare ieiunavimus, et non aspexisti,humiliavimus animam nostram, et nescisti? ".Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotiaet omnes operarios vestros opprimitis.

4 Ecce, ad lites et contentiones ieiunatiset percutitis pugno impie.Nolite ieiunare sicut hodie,ut audiatur in excelso clamor vester.

5 Numquid tale est ieiunium, quod elegi,dies, quo homo affligit animam suam?Numquid contorquere quasi iuncum caput suumet saccum et cinerem sternere?Numquid istud vocabis ieiuniumet diem acceptabilem Domino?

6 Nonne hoc est ieiunium, quod elegi:dissolvere vincula iniqua,solvere funes iugi,dimittere eos, qui confracti sunt, liberos,et omne iugum dirumpere?