1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: " Domine, ecce, quem amas, infirmatur ".
4 Audiens autem Iesus dixit: " Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ".
5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
7 deinde post hoc dicit discipulis: " Eamus in Iudaeam iterum ".
8 Dicunt ei discipuli: " Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ".
9 Respondit Iesus: " Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ".
11 Haec ait et post hoc dicit eis: " Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ".
12 Dixerunt ergo ei discipuli: " Domine, si dormit, salvus erit ".
13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: " Lazarus mortuus est,