23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

24 Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ", ut Scriptura impleatur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibiet in vestem meam miserunt sortem ".Et milites quidem haec fecerunt.

25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.

26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: " Mulier, ecce filius tuus ".

27 Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.