28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: " Sitio ".
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: " Consummatum est! ". Et inclinato capite tradidit spiritum.