publicidade

João 20

19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: " Pax vobis! ".20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.21 Dixit ergo eis iterum: " Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ".22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: " Accipite Spiritum Sanctum.23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ".

publicidade