3 Respondit Iesus et dixit ei: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ".4 Dicit ad eum Nicodemus: " Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ".5 Respondit Iesus: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ".
publicidade