46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;

47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.

48 Dixit ergo Iesus ad eum: " Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ".

49 Dicit ad eum regius: " Domine, descende priusquam moriatur puer meus ".

50 Dicit ei Iesus: " Vade. Filius tuus vivit ". Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.

51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.

52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: " Heri hora septima reliquit eum febris ".

53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: " Filius tuus vivit ", et credidit ipse et domus eius tota.

54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.