1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.

2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur HebraiceBethsatha, quinque porticus habens.

3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.

4 ()

5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: " Vis sanus fieri? ".

7 Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ".

8 Dicit ei Iesus: " Surge, tolle grabatum tuum et ambula ".

9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.Erat autem sabbatum in illo die.