21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,

23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.

26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;

27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.

28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;

29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;