4 et dicunt ei: " Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio.5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ".6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra.7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: " Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ";8 et iterum se inclinans scribebat in terra.9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans.10 Erigens autem se Iesus dixit ei: " Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ".11 Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ".
publicidade