1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.

2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ".

3 Respondit Iesus: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.

5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".

6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius

7 et dixit ei: " Vade, lava in natatoria Siloae! " - quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.