1 Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.

2 Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.

3 Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: " Ora pro nobis Dominum Deum nostrum ".

4 Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris.

5 Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem.

6 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens:

7 " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum;

8 et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni.

9 Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: "Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei", quia non abibunt.

10 Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni ".

11 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis,

12 egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi.

13 Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: " Ad Chaldaeos profugis ".

14 Et respondit Ieremias: " Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ". Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.

15 Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant.

16 Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.

17 Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: " Putasne est sermo a Domino? ". Et dixit Ieremias: " Est "; et ait: "In manus regis Babylonis traderis ".

18 Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: " Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris?

19 Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: "Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc"?

20 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi .

21 Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.