1 Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus egredi audebat aut ingredi.

2 Dixitque Dominus ad Iosue: " Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros.

3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.

4 Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis.

5 Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint ".

6 Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: " Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini ".

7 Ad populum quoque ait: " Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini ".