1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora,qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?
2 Alii terminos transtulerunt,diripuerunt greges et paverunt eos.
3 Asinum pupillorum abegeruntet abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4 Subverterunt pauperum viam,et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.
5 Alii, quasi onagri in deserto,egrediuntur ad opus suum:vigilantes ad praedamin terra arida ad panem liberis.
6 Agrum non suum demetuntet vineam peccatoris vindemiant.
7 Nudi pernoctant sine indumento,nec est eis operimentum in frigore.
8 Imbre montium riganturet non habentes refugium adhaerent rupibus.
9 Abripuerunt pupillum ab ubereet pauperem pignori sumpserunt;
10 nudi et incedentes absque vestituet esurientes portant spicas.
11 Inter muros oleum expresseruntet calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus morientes ingemuerunt,et anima vulneratorum clamavit,et Deus non ponit aurem ad precem.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini,nescierunt vias eiusnec morati sunt in semitis eius.
14 Mane primo consurgit homicida,interficit egenum et pauperem;per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginemdicens: "Non me videbit oculus";et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdideruntet ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis,nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.
18 "Levis est super faciem aquae;maledicta est pars eius in terra,nec est qui se dirigat ad vineas eius.
19 Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium,et inferi eos, qui peccaverunt.
20 Sinus matris obliviscatur eius,dulcedo illius vermes fiant;non sit in recordatione,sed conteratur quasi lignum iniquitas.
21 Male egit cum sterili, quae non parit,et viduae bene non fecit.
22 Detraxit fortes in fortitudine suaet, cum steterit, ille non credet vitae suae.
23 Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur;oculi autem eius sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum et non subsistent,et humiliabuntur sicut omnia et auferenturet sicut summitates spicarum conterentur".
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitumet ponere in nihilum verba mea? ".