10 Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia.11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam.12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae.13 Et fuerunt ei septem filii et tres filiae;14 et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii.15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.16 Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.
publicidade