59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.60 Et respondens mater eius dixit: " Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ".61 Et dixerunt ad illam: " Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ".62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi.64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
publicidade