publicidade

67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:

68 " Benedictus Dominus, Deus Israel,quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

69 et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum,qui a saeculo sunt, prophetarum eius,

71 salutem ex inimicis nostriset de manu omnium, qui oderunt nos;

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostriset memorari testamenti sui sancti,

73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis,

74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,serviamus illi

75 in sanctitate et iustitia coram ipsoomnibus diebus nostris.

76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

77 ad dandam scientiam salutis plebi eiusin remissionem peccatorum eorum,

78 per viscera misericordiae Dei nostri,in quibus visitabit nos oriens ex alto,

79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ".