1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: " Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ".
13 Ait autem quidam ei de turba: " Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ".
14 At ille dixit ei: " Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ".
15 Dixitque ad illos: " Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ".
16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: " Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
17 Et cogitabat intra se dicens: "Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?".
18 Et dixit: "Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea;
19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare".
20 Dixit autem illi Deus: "Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?".
21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ".
22 Dixitque ad discipulos suos: " Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
24 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
25 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
26 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.
38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit .
41 Ait autem Petrus: " Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? .
42 Et dixit Dominus: " Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem.
44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ".
54 Dicebat autem et ad turbas: " Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: "Nimbus venit", et ita fit;
55 et cum austrum flantem, dicitis: "Aestus erit", et fit.
56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ".