10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.

11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: " Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ",

13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.

14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: " Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ".

15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: " Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?

16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ".

17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.