publicidade

Lucas 18

1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,2 dicens: " Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur.3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: "Vindica me de adversario meo".4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: "Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me" ".6 Ait autem Dominus: " Audite quid iudex iniquitatis dicit;7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ".

publicidade