publicidade

Lucas 22

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.55 Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:57 " Et hic cum illo erat! ". At ille negavit eum dicens:58 " Mulier, non novi illum! ". Et post pusillum alius videns eum dixit: " Et tu de illis es! ". Petrus vero ait: " O homo, non sum! ".59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ".60 Et ait Petrus: " Homo, nescio quid dicis! ". Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: " Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ".62 Et egressus foras flevit amare.

publicidade