33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.

34 Iesus autem dicebat: " Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ".Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

35 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: " Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ".

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi

37 et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ".

38 Erat autem et superscriptio super illum: " Hic est rex Iudaeorum ".

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: " Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ".

40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?

41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ".

42 Et dicebat: " Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ".

43 Et dixit illi: " Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ".