6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: " Surge et sta in medium ". Et surgens stetit.
9 Ait autem ad illos Iesus: " Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ".
10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: " Extende manum tuam ". Et fecit; et restituta est manus eius.