43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
45 Et ait Iesus: " Quis est, qui me tetigit? ". Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: " Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ".
46 At dixit Iesus: " Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ".
47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit illi: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ".