1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
2 " Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ".
4 Et responderunt ei discipuli sui: " Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ".
5 Et interrogabat eos: " Quot panes habetis? ". Qui dixerunt: " Septem ".
6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.