1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem.
2 Audite, populi omnes,et attendat terra et plenitudo eius;et sit Dominus Deus vobis in testem,Dominus de templo sancto suo.
3 Quia ecce Dominus egreditur de loco suoet descendet et calcabitsuper excelsa terrae;
4 et liquescent montes subtus eum,et valles scindentursicut cera a facie ignis,sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
5 In scelere Iacob omne istudet in peccatis domus Israel.Quod scelus Iacob?Nonne Samaria?Et quae excelsa Iudae?Nonne Ierusalem?
6 Et ponam Samariam in acervum lapidum,in agrum, ubi plantatur vinea;et detraham in vallem lapides eiuset fundamenta eius revelabo.
7 Et omnia sculptilia eius concidentur,et omnes mercedes eius comburentur igne,et omnia idola eius ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata suntet usque ad mercedem meretricis revertentur.
8 Super hoc plangam et ululabo;vadam spoliatus et nudus,faciam planctum velut thoumet luctum quasi struthionum,
9 quia desperata est plaga eius,quia venit usque ad Iudam,tetigit portam populi meiusque ad Ierusalem.
10 In Geth nolite annuntiare,lacrimis ne ploretis,in Bethleaphra in pulvere volutamini.
11 Et transite vobis, habitatores Saphir,confusi ignominia;non sunt egressi habitatores Saanan.Planctus Betheselauferet a vobis mansionem suam.
12 Profecto trement de bonohabitatores Maroth,quia descendit malum a Dominoin portam Ierusalem.
13 Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis;principium peccati est filiae Sion,quia in te inventa sunt scelera Israel.
14 Propterea dabis dimissionemsuper Moresethgeth.Domus Achzib in deceptionemregibus Israel.
15 Adhuc expugnatorem adducam tibi,quae habitas in Maresa;usque Odollam venietgloria Israel.
16 Decalvare et tonderesuper filios deliciarum tuarum;dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.