1 Et dixi: Audite, principes Iacobet duces domus Israel:Numquid non vestrum est scire iudicium? ".
2 Sed odio habetis bonum et diligitis malum.Violenter tollitis pelles eorum desuper eoset carnem eorum desuper ossibus eorum.
3 Qui comedunt carnem populi meiet pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringuntet secant sicut carnem assam in lebeteet quasi carnem in medio ollae.
4 Tunc clamabunt ad Dominum,et non exaudiet eoset abscondet faciem suam ab eisin tempore illo,sicut pessima fecerunt opera sua.
5 Haec dicit Dominus super prophetas,qui seducunt populum meum,qui cum habent, quid mordeant dentibus suis,praedicant pacem;et, si quis non dederit in ore eorum quippiam,sanctificant super eum proelium.
6 Propterea nox vobis sine visione erit,et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas,et obtenebrabitur super eos dies.
7 Et confundentur videntes,et confundentur divini,et operient labia sua omnes,quia non est responsum Dei.
8 Verumtamen ego repletus sumfortitudine spiritus Domini,iudicio et virtute,ut annuntiem Iacob scelus suumet Israel peccatum suum.
9 Audite hoc, principes domus Iacobet iudices domus Israel,qui abominamini iudiciumet omnia recta pervertitis,
10 qui aedificatis Sion in sanguinibuset Ierusalem in iniquitate.
11 Principes eius in muneribus iudicant,et sacerdotes eius in mercede docent,et prophetae eius in pecunia divinant;et super Dominum requiescunt dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum?Non venient super nos mala ".
12 Propter hoc causa vestriSion quasi ager arabitur,et Ierusalem quasi acervus lapidum erit,et mons templi in excelsa silvarum.