24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: " Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?".
28 Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?".
29 Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum" ".