3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: " Ecce exiit, qui seminat, seminare.4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt.7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.9 Qui habet aures, audiat ".
publicidade