36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ".
37 Qui respondens ait: " Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.