15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: " Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ".

16 Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire; date illis vos manducare ".

17 Illi autem dicunt ei: " Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ".

18 Qui ait: " Afferte illos mihi huc ".

19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.

21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.