32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: " Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ".
33 Et dicunt ei discipuli: " Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ".
34 Et ait illis Iesus: " Quot panes habetis? ". At illi dixerunt: " Septem et paucos pisciculos ".
35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.